monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.15 > 39 > Psalmi, 71 > 13 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 6 > sectio 35 > csg457.15 > csg458.9 > 4 > sectio 4 > sectio 11 > csg458.18 > sectio 6 > sectio 7 > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 48
Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat . Oportet itaque legitimam carnis copulam , ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commixtio, creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis vero suam coniugem non cupidine voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere.